Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 23

6.75 Per has nationes dissonas et multiplices, hominum quoque diversitates sunt ut locorum. Sed utut, BG; ne, V; lac. after ne indic. Pet. generaliter corpora describamus, et mores,et mores, BG; primores, Gardt.; ut priores, Momm.; et priores, V. graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi, et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis, capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue promise vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. Quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses, Thucydides est auctor amplissimus.
6.76 Effusius plerique soluti in venerem, aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. Unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit, munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitante ut luem.
6.77 Nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod incident editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.
6.78 Inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant, venenorum et secretarum artium metu.
6.79 Super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens, facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi