Kitap 23
6.73
At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio Artabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. Civitates autem etiam hic sunt inclytainclutae, Günther; inter civitates, G; incivitate (third i del. V3, V. epraeter insulas, sed Ratirased Ratira, Schneider; Sedratyra, BG, V. et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.
6.74
Ne igitur orae maritimae spatia alluentia PersidosPersidos, Clark; Persidis, EBG; persidus, V. extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.