Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 23

6.70 His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, GordomarisGordomaris, Her. (deleting orto as a corr. of Orthospana); ortogordomaris, V. interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. Habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana,Orthospana, V. unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.
6.71 Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, quos flumen alluitquos flumen alluit, added by Val.; coherentes Arabium, V. Arabium nomine ideo appellatum, quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes, Prophthasia et Ariaspe, ut opulentis et claris.
6.72 Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quamquam, added by Clark. Arachotoscrenen appellant. Hic quoque civitates sunt inter alias viles, Alexandria et Arbaca et Choaspa.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi