Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 23

2.3 Quo comperto omnes evolant ex hibernis, transmissique (ut textus docebat scriptorum), dispersi per stationes varias adventum principis exspectabant. Ipse autem Antiochiam egressurus, Heliopoliten quendam Alexandrum, Syriacae iuris dictioni praefecit, turbulentum et saevum; dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus avaris et contumeliosis huius modi iudicem convenire.
2.4 Cumque eum profecturum deduceret multitudo multitude promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex compellationibus et probris conceperat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos asserens postea non visurum.
2.5 Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usuiusui, Bent., Kellerbauer, Kiess.; sui, VBA. congrua pararentur. Et hoc haud diu postea contigit. Corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa, in suburbano sepultum est, ut ipse mandarat.
2.6 Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit. Ubi cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis, tignorum tegularumque pondere magno collisit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi