Kitap 23
6.54
Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. Et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria,soli aquarum penuria, tr. by Gardt.; paenuria soli quaedam, V (soli omitted by BG); lac. after quaedam, Eyssen. quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.
6.55
Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.
6.56
Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.a Romanis visi, tr. by BG; vii Romanis, V.
6.57
Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et Dargomanes Orgomanes , iuncti convenis aquis augent immania Oxi fluenta.