Kitap 23
6.49
Amnes autem sunt hic ceteris notiores, Sagareus et Saganis et Hydriacus. Sunt etiam civitates, licet numero paucae, victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.
6.50
Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare. Apud quos glebae macie internecantemacie internecante, Salmasius; intermicantes ementes, V. sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate immane quantum exuberant. Ubi etiam tigridum milia multa cernuntur, feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis, dudum nos meminimus rettulisse.
6.51
Nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes, ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum, et marinis mercibus plerique sustentantur.
6.52
Hic amnes duo pervulgat sunt nominis, Oxus et Maxera, quos urgente inedia, superantes natatu, aliquotiens tigres improvisae finitima populantur. Habent etiam civitates inter minora municipia validas, duas quidem maritimas, SocandaSocanda, Gardt.; Socunda, BG; soconda (second o added by V3in an erasure), V. et Saramanna, mediterraneas alias AsmurnamAsmurnam, Gardt.; Azmornam G; azmorna (m added by V2 V. et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.
6.53
Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari, genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos (ut Homerus fabulosius canit) Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.