Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 23

1.7 Super his alia quoque minora signa subinde quod accideratquod acciderat, V; quid accideret, T2; quid accidet, Novák. ostendebant. Inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi, nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam: quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena pervadere molienti rectori. Ideoque intempestivo conatu desistere suadebant, ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum irruentibus armis externis, lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittentemvigoris, Madvig; vi moris, BG; vi mortis, Lind.; vim oris, V. vigoris.Cf. xxi. 6, 8. Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.
2.1 Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas implorare.
2.2 Solum Arsacem monuerat Armeniae regem, ut collectis copiis validis, iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere, propere cogniturus. Proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso, hostiles occupare properans terras, nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi