Kitap 23
6.21
Nos autem dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsiipsi, Eyssen., sie, V (deleted as dittogr. by Novák). transivimus, Diabas et Adiabas, iunctisiunctis, Gardt.; iuncti, V. navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos, Homero auctore, et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero (nunc Hispania) et a Baeti amne insigni provincia Baetica.
6.22
In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.
6.23
In omni autem Assyria, multae sunt urbes. Inter quas Apamia eminet, Mesene cognominata, et Teredon et Apollonia et Vologessia, hisque similes multae. Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit—arcem enim antiquissimus rex condidit Belus—et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. Post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.