Kitap 23
5.14
Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi, gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.
5.15
Fractofracto, Momm.; perfecto, E2 C. F. W. M.; facto, VN2 igitur (ut ante dictum est) ponte, cunctisque transgressis, imperator antiquissimum omnium ratus est militem alloqui, sui rectorisque fiducia properantem intrepide. Signo itaque per lituos dato, cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggeriaggeri, Clark; aggere, V. glebali assistens, coronaque celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit favorabilis studio concordi cunctorum:
5.16
Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici, non nunc primitus (ut maledici mussitant) Romanos penetrasse regna Persidis. Namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta, adivitadivit, Haupt; vidit, V. et, added by Val.; V omits. Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum, strages per hos tractus innumeras edidisse.