Kitap 23
5.11
Sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc tune erat auctoritas, errantium subinde, et in parum cognitis perseverantium diu. Et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae, id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari, cum Narseo Persarum rege iam congressuro, itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium, et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.
5.12
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles exex, Clark; de, Lind.; V omits. caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
5.13
Eoque viso, harum rerum interpretes arcessiti, interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius affirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent. Ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis exstinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.