Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 23

4.3 Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
4.4 Scorpionis autem (quem appellant nunc Onagrum) huius modi forma est. Dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque mediocriter, ut prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas funes colligantur robusti, compagem (ne dissiliat) continentes.
4.5 Ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquius,obliquiu ss, Bent.; obliquus, V. et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum nodulis implicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus illigatum, et locatum super congestos caespites vel latericios aggeres. Nam muro saxeo huius modi moles imposita disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non pondere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi