Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 22

3.12 Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere iudicesiudices, added by Novák. poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatoria paene elatum, ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem (quod dicitur) vellens, monensque ut castigatius viveret, reluctantem, praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
4.1 Conversus post haec princeps ad palatinos, omnes omnino qui sunt quique esse possunt removitremovit, added by Pithoeus. non ut philosophus veritatis indagandae professor.
4.2 Laudari enim poterat, si saltem moderatos moderates quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos. Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos.
4.3 Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltumculmen altum, suggested by Her.; altum, Haupt; fastum, Corn. sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.
4.4 Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi