Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 22

16.3 In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
16.4 In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolemais et Arsinoe (eadem quae Teuchira) et Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant.
16.5 In sicciore vero Libye Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.
16.6 Aegyptus ipsa, quae iam inde uti Romano imperio iuncta est, regio iureregio iure regitur, Val.; regitur, G; regie regitur, Gronov; regio regitur, V. regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et Thmui Thumi et Memphi maximis urbibus nitet.
16.7 Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnifica,magnifica, V, restored by Pet.; magnificentia, G. conditoris altissimi, et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra, paenuria calcis adam]pla cacis id (ad, Lind.), added in G; cumam .. . monumentum, V. momentum parum repertae, omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi