Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 22

15.31 Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. Inde sisi, added in EG; V omits. stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris innostrils in, W2, Lind.; nostrae in, BG; nostrae, omitting in, V. contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
15.32 Quae quoniam miracula multa sunt, opusculi nostri propositum excedentia, ad ingenia celsa reiciamus, pauca super provinciis narraturi.
16.1 Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et ThebaidaThebaida, Clark; Thebaidem, Bent.; Thebaidam, V. et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.
16.2 Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet, et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui: hecatompylosapud ecaton pylos, V; apud deleted by Lind., Haupt; Eyssen. indicates lac. after pylos; nemo non novit, add. Lind.; nemo ignorat, by Haupt; magnorum, without lac. V. enim Thebas nemo ignorat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi