Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 22

15.15 Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.
15.16 Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecimxviii. A; decem, V2 (from ecbecem, V), WBG; sedecim, suggested by Clark. interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporaturvaporatur, Erfurdt, Haupt, Novák; versatur, Val.; veperatur, V2 (from vituperatur, V.) confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.
15.17 Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.
15.18 Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvisalvi, Salmasius, Lind.; alvis, E2BG; alveis, V. mollibus serratisserratis, Gardt.; certis, V3EBG; sertis, V. ferarum dorsualibus cristis,cristis, Salmasius; crustis (V2, from crussis, V). quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi