Kitap 22
15.1
Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi principum digessimus late, visa pleraque narrantes.
15.2
Aegyptum gentem omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque varia claudunt; qua orientem e regione prospectat,prospectat, Her.; prospicit, V. Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum, et Catadupos rubrumque pelagus, et Scenitas praetenditur Arabas, quos Sarracenos nunc appellamus; septentrioni supposita,supposita, Gardt.; opposita, V. terrarum situ cohaeret immenso, unde exordium Asia Syriarumque provinciae sumunt; a vespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominavere Parthenium.
15.3
Pauca itaque super benivolo omnium flumineomnium Nilo, add. V2 in margin; benevolo solo, Madvig; amnium numine, Petschenig. Nilo (quem Aegyptum Homerus appellat), praestringi conveniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda.
15.4
Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi, in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis.