Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 22

9.14 At hinc videre properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis venit, urbique propinquans, in speciem alicuius numinis votis excipitur publicis, miratus vocesos (for voces) adclamans, Momm.; addamans, V. multitudinis magnae, salutare sidus illuxisse eois partibus acclamantis.
9.15 Evenerat autem eisdem diebus, annuo cursu completo, Adonea ritu veteri celebrari, amato Veneris (ut fabulae fingunt), apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum. Et visum est triste, quod amplam urbem principumque domicilium introeunte imperatore tunctunc, W2, Clark; nunc, G; et nunc, B; imperator et nunc, V. primum, ululabiles undique planctus et lugubres sonus audiebantur.
9.16 Hic patientiae eius et lenitudinis documentum leve quidem apparuit, sed mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito, adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore Thalassius clamitabant, inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuit.
9.17 Et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens, Agnosco respondit, quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satis. Mandavitque assidenti praefecto, ne audiretur eorum negotium, antequam ipse cum oum Thalassio rediret in gratiam, quod brevi evenit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi