Kitap 22
2.5
Somniosomnio, Lind.; omini, G; omnia, V. enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium, ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium, famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti, absque ulla publicae rei suscepisse iactura.
3.1
Brevi deinde Secundo Salutio,Salutio, V, restored by Pet., Momm.; Salustio, H2G. promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido commisit: Mamertino et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto.
3.2
Qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt, praeter paucas ubiubi, Clark; in, V (quibus added in G); ni, B. veritas reos nocentissimos offerebat.
3.3
Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt, suspicione tenus insimulatum, quaedam in Gallum composuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister.