Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 22

9.4 Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit etet, add. Val.; V omits. populus nimium quantum antehac florentissimus; et agnoscebat quosdam, ibidem ab Eusebio educatus episcopo, quem genere longius contingebat.
9.5 Hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis, per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato, Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente, per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam.
9.6 Cuius super adventu in Italiam pauca cum aliis huic materiae congruentibus, in actibus Commodi principis digessimus per excessum. Quam autem ob rem hoc nomine oppidum sit appellatum, variant rerum scriptores:
9.7 quidam enim figmento deae caelitus lapso ἀπὸ τοῦ πεσεῖν (quod cadere nos dicimus) urbem asseruere cognominatam. Alii memorant Ilum, Trois filium Dardaniae regem,V has bello cum after regem, followed by uel locu m; Giinther suggested for the lac. plurimis ibi concidissent, inde. locum sic appellasse. Atat, add. Clark; set, Her. (t from appellasset, of V). Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam affirmat, Phrygiae quondam potentissimum regem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi