Kitap 22
8.31
Circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, Iaxamatae Ixomatae et Maeotae et Iazyges lazyges , Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium penitissimi.
8.32
Sed Maeotidos lateri laevo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena Graecarum. Unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam, et proventibus fructuariis victitantes.
8.33
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles ArichiArichi, Wagner, Kellerbauer; Arinchi, V. et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινος appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδας.
8.34
Deosdeos, V; diis, G; deus, b. enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum.