Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 22

2.2 Qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas, in immensum elatus, iamque vaticiniis credens, et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis, emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu sequentibus quos duxerat cunctis.
2.3 Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. Utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior, utiuti, Clark; ut, G; vel ut quo, Novák; um quondam, V. quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus, aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa vetustas imponit: perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus moris,moris, Bent.; muris, V. Heracleam ingressus est Perinthum.
2.4 Quo apud Constantinopolim mox comperto, effundebatur aetas omnis et sexus, tamquam demissum aliquem visura de caelo. Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi