Kitap 22
7.7
Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos apponens, urbes quin etiam per Thracias omnes, cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta, aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri dispersos disperses , excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter.
7.8
Quae cum ita divideret, nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut aggrederetur propinquos Gothos, saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.
7.9
Haec eum curantem et talia, commendabat externis nationibus fama, ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens, ambitum oppleverat mundi.