Kitap 22
6.3
Cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito, universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniet,veniet, V; veniret, G. cuncta eorum negotia finiturus.
6.4
Quibus transgressis, mandatum est navigiorum magistris, ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore,perpensiore, V; inpensiore, Her. evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati, redierunt ad lares.
6.5
Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem, super his quae eum recte constiterit accepisse.
7.1
Allapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii quidam ut affectatum et vile carpebant.
7.2
Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi ociusocius, Novák; ductus, V. dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.decem multavit, Val. in 2nd ed.; decem bris aurorem et ipse mutavit, V.