Kitap 21
3.3
Qui cum mature prope oppidum SanctionemSanctionem, V; Sanetionem, Her. venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
3.4
Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege, Constantius (ut iam relatum est) firmaverat pacem. Post quae mortuo Gundomado, hunc sibi fore existimans fidum, secretorumque taciturnum exsecutorem etet added by Val.; V omits. efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto, subinde collimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.