Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 21

16.14 Id Ephesius quoque Heraclitus asserens monet, ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes; illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas, in gradu,iracunda, Bent.; invicto gradu, Momm.; lac. indicated by Novák; leni gradu incedens, E. Meurig Davies; in gradu, V. velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.
16.15 Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis.
16.16 Uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus, ad singula eius verba plaudentibus, et quid ille aiat aut neget (ut assentiri possint) observantibus.
16.17 Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit, nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis quae donabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi