Kitap 21
16.11
iustumque lustumque iustumque, Val. from cod. Fauchetii; iusque, Her.; tumque, V. in eius modi titulis capitali odiocapitali odio. Momm.; capitaliter, G; capitali operat com (o to u, V2), V. oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens. Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos.
16.12
Utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnum,magnum, Clark; magnae, BG; Magnenti, Momm.; magni, V. imperio eundem Constantium sine cruore cessisse, quam vindicasse tam inclementer.
16.13
Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem, in quadam ad Nepotem epistula: Neque enim quicquam aliud est felicitas inquit nisi honestarum rerum prosperitas. Vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. Ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. Feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam temporibus eisdem Manlius, etiam si (id quod cupierat) regnare potuisset.