Kitap 21
1.13
Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: sedset, Clark; at A; et, V. non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.
1.14
Unde praeclare hoc quoque (ut alia) Tullius: Signa ostenduntur ait a dis rerum futurarum. In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. Ne igitur extra calcem (quod dicitur) sermo decurrens, lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.
2.1
Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibusquibus, N, Novák; quis, BG; quid, V. orbis erat compaginatus, in vanum excussis, amplaansa, G; ample, V. remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.
2.2
Territisque ut omine diro praesentibus cunctis, Nemo inquit vereatur: habeo firmiter quod tenebam. Item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis, imago quaedam visa splendidior, hos ei versus heroes modo non vigilanti aperte edixit,edixit, Clark, c.c.; dixit, V. eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Ζεὺς ὅταν εἰς πλατὺ τέρμα μόλῃ κλυτοῦ ὑδροχόοιο, Παρθενικῆς δὲ Κρόνος μοίρῃ βαίνῃ ἐπὶ πέμπτῃ εἰκοστῇ, βασιλεὺς Κωνστάντιος Ἀσίδος αἴης τέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερὸν καὶ ἐπώδυνον ἕξει.