Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 21

13.16 Omnes post haec dicta in sententiam ductiducti, Clark; tracti, Bent.; ibant, Haupt; flexerat, Novák; no lac. in V. suam hastasque vibrantes irati, post multa quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem. Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda, ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis, et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustiisangustiis, EB; angustias, G; angus. tus, V. opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
14.1 In hoc rerum adversarum tumultu, haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. Namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum, umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo, excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. Id autem permutationem temporum indicabat, licet interpretantes placentia responderent.
14.2 Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus, secretum aliquid liquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam, tutelae salutis appositus, eum reliquisse mundo citius digressurum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi