Kitap 21
13.3
Ne quiesceret tamen, neve condemnareturcondemnaretur, Lind.; con. temneretur, HBG; contemptaretur, V, contempnaretur, V2. inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisquepedestris, added by Val. before equestris; after eq., Momm., Clark. militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus. Addebatque monendo saepius et scribendo, ut si multitudo multitude transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.
13.4
Dumque collimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus, curabat urgentia (velut pugnaturus) oppidaque tuebatur excursu. Speculatores vero et transfugae subinde venientes, repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos Silentii quoque colitur numen.
13.5
Accersebatur autem a memoratis ducibus imperator assidue, orantibus ferri sibi suppetias. Testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis, posse impetum regis ardentissimi sustinere.
13.6
Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide compertum est, Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum, claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armorum pervaderet Thracias.