Kitap 21
12.18
Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenitsupervenit, G; dictis (lac. 19 letters) nit ut, V. (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine finesine fine, Her.; non sine, G; sine, V. conviciis confutabaturconfutabatur, Lind.; conputabatur, V. ut fallax. Nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute, susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita, ea quae docuerat, replicaret.
12.19
His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.
12.20
Paucis denique post diebus, exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante, praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor, exustus est vivus. Romulus vero post eum et SabostiusPerhaps Sallustius, Clark. curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. Residui omnes abieruntresiduo omnes abierunt, G; resdu (lac. 12 letters) nes alterunt, V. innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. Id enim aequitate pensata, statuerat placabilis imperator et clemens.