Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 21

12.12 Munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum.
12.13 Et quidam elatis super capita scutis (ut pugnaturi levius), alii vehentes umeris ut antea scalas, ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. Alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur, vel elisi saxiselisi saxis, Her.; saxis, N2BG; diffracti saxis, Novák; vaeldis traxis, V, uel distraxis, V2. muralibus oppetebant. Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, autaut, added by Clark; uel, by G; V omits (def. Heilmann). saucii discedebant. Recursus enim ad moenia tutior, vallumque antemuranum caespitibus fultum, insidiantes ab omni discrimine defendebant.
12.14 Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent antistabant ,antistabant, Pet.; antistarent, BG; antis (lac. 11 letters) iant, V quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi