Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 21

12.9 Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere trigeminis navibus, validevalide, Bent.; valde, EBG; valda, V. sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore prohibitores probibitores dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent.penetralia reserarent, iterum, G; oppidi, addidi; penetrali (lac. 12 letters) serarent (lac. 3 letters) iterum, V.
12.10 Verumverum, Haupt; iterum, V. (see crit. note 2). summa coepti prudentis aliorsum evasit. Cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. Quae quoniam, incendio celeri, ponderibusque trepide superstantium inclinatae, prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant, eminusaliqui eminus, Momm.; alii e, suggested by Clark. confixi tormentis.
12.11 Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum. Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi