Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 21

11.2 Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei, per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. Quae pigrius motae, spatiaque itinerum longa, et Germanos hostes truces et assiduos formidantes, novare quaedam moliebantur, auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno, in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta colloquia, et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent, uberemuberem, Gardt.; urbem, EBG; uberi (urbem, V2), V. situ et opibus, murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere, iuvante indigena plebe tumultum horrore,plebem (plebe, EBG) tumultum horrare (horrore, V2), V; tumultus horrorem, G; tumultus initium, Val. cui Constanti nomen erat tum etiam iunctum.iunctum, Pighius; sanctum, Momm.; amicum, G; initium, V.
11.3 Et obseratis aditibus, turribusque armatis ac propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci, ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.
12.1 Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum, nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, impensiore studio sibi sociare vel fraude, vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi