Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 21

9.3 Fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggeratmire exaggerat, Val.; misere exaggerat, E2AG; misere exigerat, V. fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium numeroso exercitu, et successibus tumidum variis, adventare.
9.4 Quo rumore perculsus, praefectus praetorio Taurus, ut hostem vitans externum, mature discessit, vectusque mutatione celeri publici cursus,publici cursus, transposui, c.c., cf. xx. 8, 22. transitis Alpibus Iuliis, eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.
9.5 Levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propinquispropinquis, Bent.; ex (lac. 14 letters) propriis, V. acciri celeritatis ratio permittebat, venture resistere resistcre cogitabat.
9.6 Sed ille ut fax vel incensus malleolus, volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam, a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem, e navi exsiluit improvisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum, trahendumque si resistere niteretur.resistere niteretur, Clark, c.c.; reniteretur, V.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi