Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 21

8.3 Quod ne fieret consilio sollerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta complerent. Id enim et Alexander Magnus, et deinde alii plures, negotio ita poscente, periti fecere ductores.
8.4 Mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro, tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostiumhostium, E3, Eyssen.; suorum, Bent.; subsidentium hostium, cf. xxiv. 4, 29; xxvi. 6, 10, Novák; suo (lac. 14 letters) minuaderentur, V; manuum insidiatricum, Brakman. invaderentur excursu.
9.1 Quibus ita (ut videbatur) apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens, porrectius rrectius ire pergebat.
9.2 Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis,escensis, V, Bent., Eyssen.; ascensis, AG. quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat, prope rivum se cenaturum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi