Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 20

11.25 Cum enim remissius pugnaretur, umente caelo undantes nubes cum tenebris advenere minacibus, assiduisque imbribus ita immaduerat solum, ut luti glutinosa mollities, per eas regiones pinguissimi caespitis, omnia perturbaret. Et super his iugi fragore, tonitrua fulguraque mentes hominum pavidas perterrebant.
11.26 Accedebant arcus caelestis conspectus assidui. Quae species unde ita figurari estfigurari est, Pet.; itaque igurari et, V; figurari sit, E, Val. solita, expositio brevisbreuis, Val.; dure bis, V. ostendet. Halitus terrae calidiores et umoris spiramina conglobata in nubes, exindeque disiecta in aspergines parvas, ac radiorum fusione splendida facta, supinantur volubiliter contra ipsum igneum orbem, irimque conformant, ideo spatioso curvamine sinuosam, quod in nostro panditur mundo, quem sphaerae dimidiae parti rationes physicae superponunt.
11.27 Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, puniceapunicea, EAG; pucea, V. tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi