Kitap 20
3.4
Ad summam tum sol occultatur, splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus, paril1infimus parili, G; infimis parilis, V. comitatu obtinentes circulos proprios, salvaque ratione altitudinis interiectae, iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quasquas, Novák; quos, V. ἀναβιβάζοντας et καταβιβάζοντας ἐκλειπτικοὺς συνδέσμους (coagmenta videlicet defectiva.) Graeco dictitamusdictitamus, Clark, c.c.; dictitant, G; dictitata, V. sermone. Et si contigua eisdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.
3.5
Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.
3.6
Sol autem geminus ita videri existimatur, si erectaerecta, V; euecta, Gardt. solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate collucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.
3.7
Nunc veniamus ad lunam. Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur. Et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.