Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 20

9.7 Auguste Iuliane,Quotation mark after Iuliane, Clark; after excursus (at end of paragraph), Lind. ut provincialis et miles, et rei publicae decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos barbarorumbarbarorum, EBG; barbarum, V, Heilman, reading bar. red. exc., c.c. excursus.
9.8 Quibus auditis, Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus, revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius; id enim Caesar quoque scribens, ex sententia sua fore aperte praedixit. Magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.
9.9 Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus, licet absens agensque etiam tum apud Britannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod (si haec trans mare didicisset) novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur, observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. Quo vetito, reversus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit turbas.
10.1 Iulianus tamen iam celsiore fortuna, militisque fiducia laetior, ne intepesceret, neve ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium missis, in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu, quem flagitavitflagitauit, Clark; flagitabat EBG; flagitabit, V. instans negotium, communitus, Tricensimae oppido propinquabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi