Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 20

9.3 Perculsus tamen ardenter, cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis, flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.
9.4 Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
9.5 Utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus, in locum Florentii praefectum praetorio, Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium, officiorum magistrum, et quosdam alios. gumoarium Gomoarium enim successorem Lupicini, antequam sciretur huius modi quicquam, magistrum provexit armorum.
9.6 Ingressus itaque Parisios, Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum, cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali (ut emineret altius) superstanti, scripta iubetur offerre. Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi