Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 20

8.11 Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissiman virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans, haec statui Romano prodesse, nobiscum,nobiscum, Novák; nobisque, AG; nobis, V. qui caritate sanguinis etet, add. in G; V omits (def. Heilmnann). fortunae superioris culmine sociamur.
8.12 Ignosce enim: quae quake cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.
8.13 Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo,animo, added by G; V omits; non modo gratum verum cupidum (om. animo) sugg. by Pighius. verum cupido quoque facturum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi