Kitap 20
7.8
Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus, formidariformidari, V; formidatos, Pet.; formidare, suggested by Clark. etiam maiores affirmans forsitan adventuros adventures . Sed perstabat in cassum, haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non antenon ante, added by G; V omits; regis non se ante, Corn. castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.
7.9
Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum (ut opinor), licet asseveratione vulgata multorum, quod clandestine colloquio Saporem docuerat, quae moenium appeteret membra, ut fragilia intrinsecus et invalida. Hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia, cum exsultatione exultatione maligna,maligna, Clark, c.c.; magna, V. velut regentibus penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles.
7.10
Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinaemachinae, G; machinarum, V; moles machinarum, Her haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.