Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 20

7.1 Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus,retenturus, V; reseraturus or tentaturus, C. F. W. M.; recepturus, Novák. munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum. Ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca, et Parthica itidemPartica itidem, NT2G; Parthicas ft lem, V. secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc tune nobis obtemperantium hoc est municipium positum.
7.2 Primo igitur impetu, cum agmine cataphractorum fulgentium, rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans, prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus crebrisictibus crebris, Bent., Novák; actibus cretis, V; iactibus crebris, Eyssen. et sagittarum, densitate opertus armorum in modum testudinis contextorum, abscessit innoxius.
7.3 Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex more, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi, obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque portis egressi, supplices victori gentium semet offerrent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi