Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 20

4.20 Sed cum ad latebras secessisset occultas, accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum, clam interemptum.
4.21 Hocque comperto, milites quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque (ut in repentino solet) excursu, occupavere volucriter regiam,regiam, EAG; regem, B; regum, V. strepituque immani excubitores perculsi, et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
4.22 Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi,novi, added by Clark, c.c. non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.
5.1 His tamen auditis, etiam illi quos antegressos rettulimus, ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito, tribunal ascendit, signis aquilisque circumdatus et vexillis, saeptusque tutiustutius, T2, Val.; totius, V. armatarum cohortium globis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi