Kitap 20
4.17
Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis, maximoque contentionis fragore, probrosisprobrosis, Clark; probros, V. conviciis mixto, Caesar assentire coactus est. Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decusdecus, added by Her. (cf. Aen. x. 135), Pet.; V omits without lac. vel capitis poscebatur.
4.18
Eoque affirmante, primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalerafalera, V2EBG; phalerae, V, Gardt., Novák. quaerebatur,quaerebatur, V; quaerebantur, Gardt., Novák. uti coronatus speciem saltem obscuram, superioris praetenderet potestatis. Sed cum id quoque turpe esse asseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, PetulantiumPetulantium, Lind.; speculantium, V. tune hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani imposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam, iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos, argentique singula pondo promisit.
4.19
Hisque gestis, haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.