Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 19

2.14 Tandemque nox finem caedibus fecit, et satias aerumnarum indutias partibus dederat longiores. Ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires, continuus cum insomnia labor absumpsit, sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae, legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe, et militibus aliis paucis, ad usque numerum milium centumcentum, added by Clark. viginti cunctiscunctis, Eyssen.; quinque, Mommsen; concitis, V. inclusis.
2.15 Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati,frustraque curati, Novák; post irritam curam, Fletcher; prostratique humi, Clark, cf. xvii. 8, 5, xxii. 1, 2; prostrati curam, V. animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi