Kitap 19
2.2
Biduoque ad otium dato, ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum, cingitur civitas ac tertiae principio lucis, corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa, clementi gradu incedentes ordines occuparunt.
2.3
Persae omnes murorum ambitus obsidebant. Pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit, qua funestus nobis ceciderat adulescens, cuius manibus excidio urbis parentari debebat, Gelanimanibus Gelani, added by Novák; cf. xv. 8, 6; xix. 7, 1. meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus, leniter incedebant, armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.
2.4
Cernentes populos tam indimensos, ad orbis Romani incendium diu quaesitos, in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione, gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.
2.5
A sole itaque orto usque diei ultimum, acies immobiles stabant, ut fixae nullo variato vestigio, nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum clangore ductante, urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.