Kitap 19
12.19
Tunc apud Daphnen, amoenum illud et ambitiosum Antioohiae suburbanum, visu relatuque horrendum natum est monstrum, infans ore gemino cum dentibus binis et barba, quattuorque oculis, et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.
12.20
Nascuntur huius modi saepe portenta, indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur, ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.
13.1
His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
13.2
Ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius, adiecta comitis dignitate, missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente, nihil accideret, quod animadversione dignum aestimaretur.