Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 19

12.11 Andronicus postea, studiis liberalibus et claritudine carminum notus, in iudicium introductus cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semetsemet, Bentley, Günther; semper et, V. fidentius, absolutus est.
12.12 Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sedsed, N2 C; set, Hermann; et, V. corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat affectare. Diu itaque adhaerens eculeo, cum fiducia gravi fundatus, nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam (unde oriebatur) innoxius abire permissus est.
12.13 Et hos quidem aliosque paucos aequa sors, veritatis adiutrix, periculis eximit abruptis. Criminibus vero serpentibus latius, per implicates nexus sine fine distentos, quidam corporibus laniatis exstinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis, Paulo succentore fabularum crudelium, quasi equasi e, W, Lind.; quas ce, V. promptuaria cella, fallaciarum et nocendi species suggerente complures, cuius ex nutu (prope dixerim) pendebat incedentiumincedentium, V; incidentium, Clark, cf. xxvi. 10, 10. omnium salus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi