Kitap 19
12.3
Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo.partis situm extreme, Pet.; partis dum extreme, V; parte situm extrema, AG. Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.
12.4
Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sivesive, Clark; seu, EBG; saevi, V. membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
12.5
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectorisangusti pectoris, G; augusti rectoris, V. ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit; statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
12.6
Datumque est negotium Modesto .(etiam tum per Orientem comiti) apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur.