Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 19

11.17 Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitumlimitum, Val.; militum, V. quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum.
12.1 Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus dictus Tartareus, Her. (dictus, W2); dictandus, Val.; dictaneus, V; dictus Catena, Langen (cf. xiv. 5, 8; xv. 3, 4). ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
12.2 Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens,adfingens dum, G; adfringen *** dum (from dum dum), V; adfingendo, Cornelissen. dum in calamitosis stipendiis versaretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi